Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 7

 
vivit in his heu nunc, lusorum nullus eorum vel his nullus tenerorum: nunc lusorum Ehwald oblitus amorum,
 
hos videt, hos vates audit, amice, tuus:
 
atque utinam vivat non et et non corr. Heinsius moriatur in illis,
 
absit ab invisis et tamen umbra locis.
 
carmina quod pleno saltari nostra theatro, 25
 
versibus et plaudi scribis, amice, meis,
 
nil equidem feci tu scis hoc ipse—theatris,
 
Musa nec in plausus ambitiosa mea est.
 
non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri
 
impedit et profugi nomen in ora refert, 30
 
quamvis interdum, quae me laesisse recordor,
 
carmina devoveo Pieridasque meas,
 
cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis,
 
vulneribusque meis tela cruenta sequor,
 
quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet 35
 
Graia Capheream currere puppis aquam. capharea aqua
 
nec tamen, ut lauder, vigilo curamque futuri
 
nominis, utilius quod latuisset, ago.
 
detineo studiis animum falloque dolores,
 
experior curis et dare verba meis. 40
← Önceki Şiir 7 · 2 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi