Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 6

 
Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum,
 
qui mihi confugiam, qui mihi portus eras,
 
tu quoque suscepti curam dimittis amici,
 
officiique pium tam cito ponis onus?
 
sarcina sum, fateor, quam si non quamvis sine tempore nostro nostro duro 5
 
depositurus eras, non subeunda fuit.
 
fluctibus in mediis navem, Palinure, relinquis?
 
ne fuge, neve tua sit minor arte fides.
 
numquid Achilleos inter fera proelia fidi
 
deseruit levitas Automedontis equos? 10
 
quem semel excepit, numquam Podalirius aegro
 
promissam medicae non tulit artis opem.
 
turpius eicitur, quam non admittitur hospes:
 
quae patuit, dextrae firma sit ara meae.
 
nil nisi me solum primo tutatus es; at nunc 15
 
me pariter serva iudiciumque tuum,
 
si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque
 
mutarunt subito crimina nostra fidem,
 
spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura,
 
quod cupio, membris exeat ante meis, 20
← Önceki bölüm Şiir 6 · 1 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi