Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 5

 
haec ergo lux est, quae si non orta fuisset,
 
nulla fuit misero festa videnda mihi.
 
edidit haec mores illis heroisin heroibus corr. Salmasius aequos,
 
quis erat Eëtion Icariusque pater.
 
nata pudicitia est, virtus moris: virtus Owen probitasque, fidesque, 45
 
at non sunt ista gaudia nata die, die fide
 
sed labor et curae fortunaque moribus impar,
 
iustaque de viduo paene querella toro.
 
scilicet adversis probitas exercita rebus
 
tristi materiam, tempore laudis habet, 50
 
si nihil infesti durus vidisset Ulixes,
 
Penelope felix sed sine laude foret,
 
victor Echionias si vir penetrasset in arces,
 
forsitan Euadnen vix sua nosset humus.
 
cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est? 55
 
nempe fuit misero nupta quod una viro.
 
effice ut Iliacas tangat prior alter harenas,
 
Laudamia nihil cur referatur erit.
 
et tua, quod malles,mallem pietas ignota maneret,
 
implerent venti si mea vela sui. 60
← Önceki Şiir 5 · 3 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi