Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 5

 
quatenus et non est in caro coniuge felix,
 
pars vitae tristi cetera nube vacet,
 
vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens,
 
consumatque annos, sed diuturna, suos.
 
adicerem et nostros, sed ne contagia fati 25
 
corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei.
 
nil homini certum est. fieri quis posse putaret,
 
ut facerem in mediis haec ego sacra Getis?
 
aspice ut aura tamen fumos e ture coortos
 
in partes Italas et loca dextra ferat. 30
 
sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis:
 
consilio fugiunt aethera, Ponte, consilium cetera pene corr. Withof tuum.
 
consilio, commune sacrum cum fiat in ara
 
fratribus, alterna qui periere manu,
 
ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis, 35
 
scinditur in partes atra favilla duas.
 
hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar,
 
et me Battiades iudice falsus erat:
 
omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto
 
terga, vapor, dederis Ausoniamque petas. 40
← Önceki Şiir 5 · 2 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi