Şiir 3
Illa dies haec est, qua te celebrare poetae,
si modo non fallunt tempora, Bacche, solent,
festaque odoratis innectunt tempora sertis,
et dicunt laudes ad tua vina tuas.
inter quos, memini, dum me mea fata sinebant,
5
non invisa tibi pars ego saepe fui,
quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae
iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis,
quique prius mollem vacuamque laboribus egi
in studiis vitam Pieridumque choro,
10
nunc procul a patria Getieis circumsonor armis
multa prius pelago multaque passus humo.
sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum,
nubila nascenti seu mihi Parca fuit,
tu tamen e sacris hederae hederae me de cultoribus unum
15
numine debueras sustinuisse tuo.
an dominae fati quicquid cecinere sorores,
omne sub arbitrio desinit esse dei?
ipse quoque aetherias meritis invectus es arces,
quo non exiguo facta labore via est.
20