Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 4

 
Tinguitur oceano custos Erymanthidos ursae,
 
aequoreasque suo sidere turbat aquas.
 
nos tamen Ionium non nostra findimus aequor
 
sponte, sed audaces cogimur esse metu.
 
me miserum! quantis increscunt aequora ventis, 5
 
erutaque ex imis fervet harena fretis!
 
monte nec inferior prorae puppique recurvae
 
insilit et pictos verberat unda deos.
 
pinea texta sonant, pulsi pulsu Rothmaler stridore rudentes,
 
ingemit et nostris ipsa carina malis. 10
 
navita confessus gelidum pallore timorem,
 
iam sequitur victus, non regit arte ratem,
 
utque parum validus non proficientia rector
 
cervicis rigidae frena remittit equo.
 
sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undae, 15
 
aurigam video vela dedisse rati.
 
quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras,
 
in loca iam nobis non adeunda ferar.
 
nam procul Illyriis laeva de parte relictis
 
interdicta mihi cernitur Italia. 20
← Önceki bölüm Şiir 4 · 1 / 2 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi