Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
quoque colla iugo? quo ferar? unde petam lassis solacia rebus?
 
ancora iam nostram non tenet ulla ratem, videris viderit codd.: corr. Ehwald
 
! ipse sacram, quamvis invisus, ad aram
 
confugiam; nullas summovet ara manus.
 
Adloquor en absens absentia numina supplex, 45
 
si fas est homini cum Iove posse loqui,
 
arbiter imperii, quo certum est sospite cunctos
 
Ausoniae curam gentis habere deos,
 
O decus, o patriae per te florentis imago,
 
o vir non ipso, quem regis, orbe minor— 50
 
sic habites terras et te desideret aether,
 
sic ad pacta tibi sidera tardus eas—
 
parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem
 
deme! satis poenae, quod superabit, erit.
 
ira quidem moderata tua est, vitamque dedisti, 55
 
nec mihi ius civis nec mihi nomen abest,
 
nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul
 
edicti verbis nominor ipse tui.
 
omniaque haec timui, quia me meruisse videbam quoniam videbar;
 
sed tua peccato lenior ira meo est. 60
← Önceki Şiir 2 · 3 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi