Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
Ecquid ubi e Ponto nova venit epistula, palles,
 
et tibi sollicita solvitur illa manu?
 
pone metum, valeo; corpusque, quod ante laborum
 
inpatiens nobis invalidumque fuit,
 
sufficit, atque ipso vexatum induruit usu. 5
 
an magis infirmo non vacat esse mihi?
 
mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit,
 
affectusque animi, qui fuit ante, manet.
 
quaeque mora spatioque suo coitura putavi
 
vulnera non aliter quam modo facta dolent. 10
 
scilicet exiguis prodest annosa vetustas;
 
grandibus accedunt tempore damna malis,
 
paene decem totis aluit Poeantius annis
 
pestiferum tumido vulnus ab angue datum.
 
Telephus aeterna consumptus tabe perisset, 15
 
si non, quae nocuit, dextra tulisset opem.
 
et mea, si facinus nullum commisimus, opto,
 
vulnera qui fecit, facta levare velit,
 
contentusque mei iam tandem parte doloris
 
exiguum pleno de mare demat aquae, 20
← Önceki bölüm Şiir 2 · 1 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi