Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 6

 
Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri,
 
praebet et incurvo colla premenda iugo;
 
tempore paret equus lentis animosus habenis,
 
et placido duros accipit ore lupos;
 
tempore Poenorum compescitur ira leonum, 5
 
nec feritas animo, quae fuit ante, manet;
 
quaeque sui monitis iussis obtemperat Inda magistri
 
belua, servitium tempore victa subit.
 
tempus ut extensis tumeat facit uva racemis,
 
vixque merum capiant grana quod intus habent; 10
 
tempus et in canas semen producit aristas,
 
et ne sint tristi poma sapore cavet. facit
 
hoc tenuat dentem terram renovantis semoventis vel scindentis vel patientis: renovantis σ aratri,
 
hoc rigidas silices, hoc adamanta terit;
 
hoc etiam saevas paulatim mitigat iras, 15
 
hoc minuit luctus maestaque corda levat,
 
cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas
 
praeterquam curas attenuare meas.
 
ut patria careo, bis frugibus area trita est,
 
dissiluit nudo pressa bis uva pede. 20
← Önceki bölüm Şiir 6 · 1 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi