Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta; tuusque
 
non debet dolor hinc, debet abesse pudor,
 
cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu,
 
num legis Euadnen erubuisse viro?
 
nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes, 65
 
ipse suis Phaëthon infitiandus erat.
 
nec Semele Cadmo facta est aliena parenti,
 
quod precibus periit ambitiosa suis.
 
nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus,
 
purpureus molli fiat in ore pudor. 70
 
sed magis in curam nostri consurge tuendi,
 
exemplumque mihi coniugis esto bonae,
 
materiamque tuis tristem virtutibus imple:
 
ardua per praeceps gloria vadit iter.
 
Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset? 75
 
publica virtutis per mala facta via est.
 
ars tua, Tiphy, iacet, si non sit in aequore fluctus:
 
si valeant homines, ars tua, Phoebe, iacet.
 
quae latet inque bonis cessat non cognita rebus,
 
apparet virtus arguiturque malis. 80
← Önceki Şiir 3 · 4 / 5 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi