Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
illa meos oculos mediam deducit in urbem,
 
immunes tanti nec sinit esse boni;
 
invenitque animus, qua currus spectet eburnos;
 
sic certe in patria per breve tempus ero,
 
vera tamen capiet populus spectacula felix, 65
 
laetaque erit praesens cum duce turba suo.
 
at mihi fingendo tantum longeque remotis
 
auribus hic fructus percipiendus erit,
 
atque procul Latio diversum missus in orbem
 
qui narret cupido, vix erit, ista mihi. 70
 
is quoque iam serum referet veteremque triumphum:
 
quo tamen audiero tempore, laetus ero.
 
illa dies veniet, mea qua lugubria ponam,
 
causaque privata publica maior erit.
← Önceki Şiir 2 · 4 / 4 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi