Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est :
 
huc quoque sunt nostras fata secuta vias.
 
hic quoque cognosco natalis stamina nostri,
 
stamina de nigro vellere facta mihi.
 
utque neque insidias capitisque pericula narrem, 65
 
vera quidem, veri veri vera vel vidi corr. Francius sed graviora fide,
 
vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque
 
illum, qui populi semper in ore ruit .
 
quam miserum est, porta vitam muroque tueri,
 
vixque sui tutum viribus esse loci! 70
 
aspera militiae iuvenis certamina fugi,
 
nec nisi lusura movimus arma manu;
 
nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,
 
canitiem galeae subicioque meam.
 
nam dedit e specula custos ubi signa tumultus, 75
 
induimus trepida protinus arma manu.
 
hostis, habens arcus imbutaque tela venenis, veneno
 
saevus anhelanti moenia lustrat equo,
 
utque rapax pecudem, quae se non texit ovili,
 
per sata, per silvas fertque trahitque lupus, 80
← Önceki Şiir 1 · 4 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi