Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 14

 
Cultor et antistes doctorum sancte virorum,
 
quid facis, ingenio semper amice meo?
 
ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas,
 
nunc quoque, ne videar totus abesse, caves?
 
suscipis conficis: suscipis σ exceptis ecquid mea carmina solis 5
 
Artibus, artifici quae nocuere suo?
 
immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum,
 
quaque potes, retine corpus in urbe meum.
 
est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis,
 
qui domini poenam non meruere sui. 10
 
saepe per externas extremas profugus pater exulat oras,
 
urbe tamen natis exulis esse licet.
 
Palladis exemplo de me sine matre creata
 
carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est.
 
hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est, 15
 
hoc tibi tutori sarcina maior erit.
 
tres mihi sunt nati contagia nostra secuti:
 
cetera fac curae sit tibi turba palam.
 
sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
 
carmina de domini funere rapta sui. 20
← Önceki bölüm Şiir 14 · 1 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi