Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 11

 
in causa facili cuivis licet esse diserto,
 
et minimae vires frangere quassa valent,
 
subruere est arces et stantia moenia virtus:
 
quamlibet ignavi praecipitata premunt.
 
non sum ego quod sum ego qui fueram, quid inanem proteris umbram 25
 
quid cinerem saxis bustaque nostra petis?
 
Hector erat tunc cum bello certabat; at idem
 
vinctus ad Haemonios non erat Hector equos,
 
me quoque, quem noras olim, non esse memento:
 
ex illo superant haec simulacra viro. 30
 
quid simulacra, ferox, dictis incessis amans?
 
parce, precor, Manes sollicitare meos!
 
omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis,
 
quod magis errorem quam scelus esse putes,
 
pendimus en profugi——satia tua pectora poenas 35
 
exilioque graves exiliique loco.
 
carnifici fortuna potest mea flenda videri:
 
et tamen est uno iudice mersa parum.
 
saevior es tristi Busiride, saevior illo,
 
qui falsum lento terruit igne bovem, 40
← Önceki Şiir 11 · 2 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi