Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 7

 
nempe dat id et: id σ quodcumque libet fortuna rapitque,
 
Irus et est subito, qui modo Croesus erat.
 
singula ne referam, nil non mortale tenemus
 
pectoris exceptis ingentique bonis.
 
en ego, cum caream patria vobisque domoque, 45
 
raptaque sint, adimi quae potuere mihi,
 
ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:
 
Caesar in hoc potuit iuris habere nihil,
 
quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense,
 
me tamen extincto fama superstes erit, 50
 
dumque suis victrix omnem de montibus orbem
 
prospiciet domitum Martia Roma, legar.
 
tu quoque, quam studii maneat felicior usus,
 
effuge venturos, qua potes, usque rogos!’
← Önceki Şiir 7 · 3 / 3 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi