Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 7

 
sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet,
 
postque meos casus sit tibi pectus iners,
 
dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam;
 
saepe tui iudex, saepe magister eram:
 
aut ego praebebam factis modo versibus aures, 25
 
aut, ubi cessares, causa ruboris eram.
 
forsitan exemplo, quia me laesere libelli,
 
tu quoque sis poenae fata facta: fata σ secuta meae.
 
pone, Perilla, metum; tantummodo femina nulla
 
neve vir a scriptis discat amare tuis. 30
 
ergo desidiae remove, doctissima, causas,
 
inque bonas artes et tua sacra redi.
 
ista decens facies longis vitiabitur annis,
 
rugaque in antiqua fronte senilis erit,
 
inicietque manum formae damnosa senectus, 35
 
quae strepitum strepitus: strepitum σ passu non faciente venit;
 
cumque aliquis dicet fuit haec formosa dolebis,
 
et speculum mendax esse querere tuum.
 
sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis:
 
finge sed inmensis censibus esse pares, 40
← Önceki Şiir 7 · 2 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi