Şiir 2
quod faciles facile est: faciles Heinsius opto ventos,—quis credere posset possit?—
Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt,
obligor, ut tangam laevi fera litora Ponti;
quodque sit a patria tam iam corr. σ fuga tarda, queror.
nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas,
85
exilem facio per mea vota viam.
seu me diligitis, tantos conpescite fluctus,
pronaque sint nostrae numina vestra rati;
seu magis odistis, iussae Ine advertite terrae:
supplicii pars est in regione mei. mori: mei σ
90
ferte—quid hic facio?—rapidi mea corpora carbasa: corpora σ venti!
Ausonios fines cur mea vela volunt?
noluit hoc Caesar, quid, quem fugat ille, tenetis?
aspiciat vultus Pontica terra meos.
et iubet et merui; nec, quae damnaverit ille,
95
crimina defendi fasque piumque puto.
si tamen acta deos numquam mortalia fallunt,
a culpa facinus scitis abesse mea.
immo ita si scitis, si me meus abstulit error,
stultaque mens nobis, non scelerata fuit,
100