Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
Di maris et caeli—quid enim nisi vota supersunt?—
 
solvere quassatae parcite membra ratis,
 
neve, precor, magni subscribite Caesaris irae!
 
saepe premente deo fert deus alter opem.
 
Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo; 5
 
aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.
 
oderat Aenean propior Saturnia Turno;
 
ille tamen Veneris numine tutus erat.
 
saepe ferox cautum petiit Neptunus Ulixen;
 
eripuit patruo saepe Minerva suo. 10
 
et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,
 
quis vetat irato numen adesse deo?
 
verba miser frustra non proficientia perdo.
 
ipsa graves spargunt ora loquentis aquae,
 
terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque 15
 
ad quos mittuntur, non sinit ire deos.
 
ergo idem venti, ne causa laedar in una,
 
velaque nescio quo votaque nostra ferunt,
 
me miserum, quanti montes volvuntur aquarum!
 
iam iam tacturos sidera summa putes, 20
← Önceki bölüm Şiir 2 · 1 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi