Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 6

 
sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires,
 
illas pro nobis experiare, rogo,
 
numinis ut laesi fiat mansuetior ira,
 
mutatoque minor sit mea poena loco,
 
idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, 25
 
principiumque mei criminis error habet.
 
nec breve nec tutum, quo sint mea, dicere, casu
 
lumina funesti conscia facta mali;
 
mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus
 
illud, et admonitu fit novus ipse pudor, 30
 
et quaecumque adeo possunt afferre pudorem,
 
illa tegi caeca condita nocte decet,
 
nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo
 
praemia peccato nulla petita mihi,
 
stultitiamque meum crimen debere vocari, 35
 
nomina si facto reddere vera velis,
 
quae si non ita sunt, alium, quo longius absim,
 
quaere; suburbana est hic mihi terra locus.
← Önceki Şiir 6 · 2 / 2 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi