Şiir 5
di tibi posse tuos tribuant defendere semper,
quos in materia prosperiore iuves,
si tamen interea, quid in his ego perditus oris
quod te credibile est quaerere quaeris, agam,
spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli,
25
tristia leniri numina posse dei.
seu temere expecto, sive id contingere fas est,
tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba,
quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud,
ut doceas votum posse valere meum.
30
quo quisque est maior, magis est placabilis irae,
et faciles motus mens generosa capit,
corpora magnanimo satis est prostrasse leoni,
pugna suum finem, cum iacet hostis, habet:
at lupus et turpes instant morientibus ursi
35
et quaecumque minor nobilitate fera.
maius apud Troiam forti quid habemus Achille ?
Dardanii lacrimas non tulit ille senis,
quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus
Dareique docent funeris exequiae.
40