Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 5

 
Usus amicitiae tecum mihi parvus, ut illam
 
non aegre posses dissimulare, fuit,
 
nec ni: nec σ me complexus vinclis propioribus esses
 
nave mea vento, forsan, eunte suo.
 
ut cecidi cunctique metu fugere ruinam, 5
 
versaque amicitiae terga dedere meae,
 
ausus es igne Iovis percussum tangere corpus
 
et deploratae limen adire domus:
 
idque recens praestas nec longo cognitus usu,
 
quod veterum misero vix duo tresve mihi. 10
 
vidi ego confusos vultus visosque notavi,
 
osque madens fletu pallidiusque meo,
 
et lacrimas cernens in singula verba cadentes
 
ore meo lacrimas, auribus illa bibi ;
 
brachiaque accepi presso maesto pendentia collo, 15
 
et singultatis oscula mixta sonis.
 
sum quoque, care, tuis defensus viribus absens—
 
scis carum veri nominis esse loco—
 
multaque praeterea manifesti manifesta signa favoris
 
pectoribus teneo non abitura meis. 20
← Önceki bölüm Şiir 5 · 1 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi