Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 4b

 
Proxima cum prioribus codd. sideribus tellus Erymanthidos Ursae
 
me tenet, adstricta terra perusta gelu.
 
Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes
 
vix satis et noti nomina pauca loci. 50
 
ulterius nihil est nisi non habitabile frigus.
 
heu quam vicina est ultima terra mihi!
 
at longe patria est, longe carissima coniunx,
 
quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
 
sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est 55
 
corpore: sunt animo cuncta videnda meo.
 
ante oculos errant domus, urbsque et urbs et corr. σ forma locorum,
 
acceduntque suis singula facta locis,
 
coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est. est om.
 
illa meos casus ingravat, illa levat; 60
 
ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amorem
 
inpositumque sibi firma tuetur onus.
 
vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,
 
dicere quos cupio nomine quemque suo.
 
sed timor officium cautus compescit, et ipsos 65
 
in nostro poni carmine nolle puto.
← Önceki bölüm Şiir 4b · 1 / 2 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi