Şiir 4
quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,
Icarus inmensas nomine signet aquas?
nempe quod hic alte, demissius ille volabat;
nam pennas ambo non habuere suas.
crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra
25
fortunam debet quisque manere suam.
non foret Eumedes orbus, si filius eius
stultus Achilleos non adamasset equos;
nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,
cepisset genitor si Phaëthonta Merops.
30
tu quoque formida nimium sublimia semper,
propositique, precor, contrahe vela tui.
nam pede inoffenso spatium decurrere vitae
dignus es et fato candidiore frui.
quae pro te ut voveam, miti pietate mereris
35
haesuraque fide tempus in omne mihi.
vidi ego te tali vultu mea fata gementem,
qualem credibile est ore fuisse meo.
nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes,
tempore quas uno fidaque verba bibi.
40