Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
nam si morte carens vacua volat altus in aura
 
spiritus, et Samii sunt rata dicta senis,
 
inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,
 
perque feros manes hospita semper erit.
 
ossa tamen facito parva referantur in urna : 65
 
sic ego non etiam mortuus exul ero.
 
non vetat hoc quisquam : fratrem Thebana peremptum
 
supposuit tumulo rege vetante soror,
 
atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,
 
inque suburbano condita pone solo; 70
 
quosque legat versus oculo properante viator,
 
grandibus in tituli marmore caede notis:
 
HIC . EGO . QVI. IACEO. TENERORVM. LVSOR. AMORVM.
 
INGENIO. PERUII. NASO . POETA. MEO
 
AT. TIBI. QVI. TRANSIS . NE. SIT . GRAVE. QVISQVIS. AMASTI 75
 
DICERE. NASONIS . MOLLITER. OSSA . CVBENT
 
hoc Satis in titulo est. etenim maiora libelli
 
et diuturna magis Sunt monimenta mihi,
 
quos ego confido, quamvis nocuere, daturos
 
nomen et auctori tempora longa suo. 80
← Önceki Şiir 3 · 4 / 5 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi