Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
Haec mea si casu miraris epistula quare
 
alterius digitis scripta sit,
 
aeger eram. aeger in extremis ignoti partibus orbis,
 
incertusque meae paene salutis eram.
 
quem mihi nunc animum dira regione iacenti 5
 
inter Sauromatas esse Getasque putes?
 
nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis,
 
terraque nescio quo
 
non placet ipsa modo. non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro,
 
nullus, Apollinea qui levet arte malum, 10
 
non qui soletur, non qui labentia tarde
 
tempora narrando fallat, amicus adest.
 
lassus in extremis iaceo populisque locisque,
 
et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
 
omnia cum subeant, vineis tamen omnia, coniunx, 15
 
et plus in nostro pectore parte
 
tenes. te loquor absentem, te vox mea nominat unam;
 
nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.
 
quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
 
ut foret amenti nomen in ore tuum. 20
← Önceki bölüm Şiir 3 · 1 / 5 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi