Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris,
 
quaeque Lycaonio terra sub axe iacet;
 
nec vos, Pierides, nec stirps Letoïa, vestro
 
docta sacerdoti turba tulistis opem.
 
nec mihi, quod lusi vero vestro sine crimine, prodest, 5
 
quodque magis vita Musa iocata iocosa mea est,
 
plurima sed pelago terraque pericula passum
 
ustus ab assiduo frigore Pontus habet,
 
quique fugax rerum securaque in otia natus,
 
mollis et inpatiens ante laboris eram, 10
 
ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum
 
perdere, diversae nec potuere viae,
 
suffecitque sufficit atque malis animus; nam corpus ab illo
 
accepit vires vixque ferenda tulit.
 
dum tamen et terris dubius laetabar et undis, 15
 
fallebat curas aegraque corda labor!
 
ut via finita est
 
et opus requievit eundi, et poenae tellus est mihi tacta meae,
 
nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber
 
lumine, de verna quam nive manat aqua. 20
← Önceki bölüm Şiir 2 · 1 / 2 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi