Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
signa peregrinis ubi sunt alterna columnis,
 
Belides et stricto barbarus ense pater,
 
quaeque viri docto veteres cepere novique
 
pectore, lecturis inspicienda patente
 
quaerebam fratres, exceptis scilicet illis, 65
 
quos suus optaret non genuisse pater.
 
quaerentem frustra custos e sedibus illis
 
praepositus sancto iussit abire loco.
 
altera templa peto, vicino iuncta theatro:
 
haec quoque erant pedibus non adeunda meis. 70
 
nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,
 
atria Libertas tangere passa sua est.
 
in genus auctoris miseri fortuna redundat,
 
et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.
 
forsitan et nobis olim minus asper et illi 75
 
evictus longo tempore Caesar erit.
 
di, precor, atque adeo—neque enim mihi turba roganda est
 
Caesar, ades voto, maxime dive, meo!
 
interea, quoniam statio mihi publica clausa est,
 
privato liceat delituisse loco. 80
← Önceki Şiir 1 · 4 / 5 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi