Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
num quia perpetuos meruit domus ista triumphos,
 
an quia Leucadio semper amata deo est?
 
ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?
 
quam tribuit terris, pacis an ista nota est?
 
utque viret semper laurus nec fronde caduca 45
 
carpitur, aeternum sic habet illa decus?
 
causa superpositae scripto est testata coronae:
 
servatos cives indicat huius ope.
 
adice servatis unum, pater optime, civem,
 
qui procul extremo pulsus in orbe latet, 50
 
in quo poenarum, quas se meruisse fatetur,
 
non facinus causam, sed suus error habet.
 
me miserum! vereorque locum vereorque potentem,
 
et quatitur trepido littera nostra metu.
 
aspicis exsangui chartam pallere colore? 55
 
aspicis alternos intremuisse pedes?
 
quandocumque, precor, nostro placere parenti
 
isdem et et om. codd. add. Itali sub dominis aspiciare domus!
 
inde tenore pari gradibus sublimia celsis
 
ducor ad intonsi candida templa dei, 60
← Önceki Şiir 1 · 3 / 5 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi