Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
Livia sic tecum sociales compleat annos,
 
quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit,
 
quae si non esset, caelebs te vita deceret,
 
nullaque, cui posses esse maritus, erat;
 
sospite sit tecum si tecum vel sic te sit corr. σ natus quoque sospes, et olim 165
 
imperium regat hoc cum seniore senex;
 
ut faciuntque tui, sidus iuvenale, nepotes,
 
per tua perque sui facta parentis eant;
 
sic adsueta tuis semper Victoria castris
 
nunc quoque se praestet notaque signa petat, 170
 
Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis,
 
ponat et in nitida laurea serta coma,
 
per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas,
 
auspicium cui das grande deosque tuos,
 
dimidioque tui praesens es et aspicis et (es) respicis: es et aspicis σ urbem, 175
 
dimidio procul es saevaque bella geris;
 
hic tibi sic redeat superato victor ab hoste,
 
inque coronatis fulgeat altus equis,—
 
parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde,
 
heu nimium misero cognita tela mihi! 180
← Önceki Şiir 1 · 9 / 29 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi