Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
corruit haec igitur Musis accepta, sub uno
 
sed non exiguo crimine lapsa domus:
 
atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo laesi
 
ematuruerit Caesaris ira, queat,
 
cuius in eventu poenae clementia tanta est, 125
 
venerit ut nostro lenior illa metu.
 
vita data est, citraque necem tua constitit ira,
 
o princeps parce viribus use tuis!
 
insuper accedunt, te non adimente, paternae,
 
tamquam vita parum muneris esset, opes. 130
 
nec mea decreto damnasti facta senatus,
 
nec mea selecto iudice iussa fuga est.
 
tristibus invectus verbis—ita principe dignum—
 
ultus es offensas, ut decet, ipse tuas.
 
adde quod edictum, quamvis immite minaxque, 135
 
attamen in poenae nomine lene fuit;
 
quippe relegatus, non exul, dicor in illo,
 
privaque fortunae sunt ibi verba meae.
 
nulla quidem sano gravior mentisque potenti
 
poena est, quam tanto displicuisse viro; 140
← Önceki Şiir 1 · 7 / 29 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi