Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
esse sed irato quis te mihi posset amicus?
 
vix tunc ipse mihi non inimicus eram.
 
cum coepit quassata domus subsidere, partes
 
in proclinatas omne recumbit onus,
 
cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt, 85
 
inque ipse quodam corr. Vogel. suo cladem pondere tracta ruunt.
 
ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque
 
debuit, est vultus turba secuta tuos.
 
at, memini, vitamque meam moresque probabas
 
illo, quem dederas, praetereuntis equo. 90
 
quod si non prodest et honesti gloria nulla
 
redditur, at nullum crimen adeptus eram. eram erit
 
nec male commissa est nobis fortuna reorum Usque usque: lisque Heinsius
 
decem deciens inspicienda viris.
 
res quoque privatas statui sine crimine iudex, 95
 
deque mea fassa est pars quoque victa fide.
 
me miserum! potui, si non extrema nocerent,
 
iudicio tutus non semel esse tuo.
 
ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit
 
incolumem totiens una procella ratem. 100
← Önceki Şiir 1 · 5 / 29 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi