Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
carminaque edideram, cum te delicta notantem
 
praeterii totiens inreprehensus inrequietus eques.
 
ergo quae iuvenis mihi non nocitura putavi
 
scripta parum prudens, nunc nocuere seni.
 
sera redundavit veteris vindicta libelli, 545
 
distat et a meriti tempore poena sui.
 
ne tamen omne meum credas opus esse remissum..
 
saepe dedi nostrae grandia vela rati.
 
sex ego Pastorum scripsi totidemque libellos,
 
cumque suo finem mense volumen habet, 550
 
idque tuo nuper scriptum sub nomine. Caesar,
 
et tibi sacratum sors mea rupit opus;
 
et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis,
 
quaeque gravis debet verba cothurnus habet,
 
dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptis 555
 
defuit, in facies corpora versa novas,
 
atque utinam revoces animum paulisper ab ira,
 
et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi?
 
pauca, quibus prima surgens ab origine mundi
 
in tua deduxi tempora. Caesar, opus! 560
← Önceki Şiir 1 · 28 / 29 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi