Şiir 1
nubilis hos virgo matronaque virque puerque
spectat, et ex magna parte senatus adest,
nec satis incestis temerari vocibus aures;
adsuescunt oculi multa pudenda pati;
cumque fefellit amans aliqua novitate maritum,
505
plauditur et magno palma favore datur; quodque quoque
minus prodest, scaena poena: scaena Heumann est lucrosa poetae,
tantaque non parvo crimina praetor emit.
inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum:
empta tibi magno talia multa leges.
510
haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti
maiestas adeo comis ubique tua est—
luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis,
scaenica vidisti lentus adulteria.
scribere si fas est imitantes turpia mimos,
515
materiae minor est debita poena meae.
an genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum,
quodque licet, mimis scaena licere dedit?
et mea sunt populo saltata poemata saepe,
saepe oculos etiam detinuere tuos.
520