Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
multaque dat furti talis praecepta docetque
 
qua nuptae possint fallere ab arte viros,
 
non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus
 
et placet, et iam te principe notus erat.
 
invenies eadem blandi praecepta Properti: 465
 
destrictus minima nec tamen ille nota est.
 
his ego successi, quoniam praestantia candor
 
nomina vivorum dissimulare iubet,
 
non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae,
 
naufraga servatis omnibus una foret. 470
 
sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes:—
 
hoc est ad nostros non leve crimen avos——
 
quid valeant tali, quo possis plurima iactu
 
figere,fingere damnosos effugiasque canes;
 
tessera quos habeat numeros, distante vocato 475
 
mittere quo deceat, quo dare missa modo;
 
discolor ut recto grassetur limite miles,
 
eum medius gemino calculus hoste perit,
 
ut bellare mare (vel mage vel male) velle corr. Vogel sequens sequi sciat et revocare priorem,
 
nec tuto fugiens incomitatus eat, 480
← Önceki Şiir 1 · 24 / 29 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi