Şiir 1
nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi
carmina, quis dubitet nomina Planta sequi?
vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi
historiae turpis inseruisse iocos.
non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,
445
sed linguam nimio non tenuisse mero.
credere iuranti durum putat esse Tibullus,
sic etiam de se quod neget illa viro.
fallere custodes idem custodem tandem (vel demum) corr. Francius docuisse fatetur,
seque sua miserum nunc ait arte premi.
450
saepe, velut gemmam dominae signumve probaret,
per causam meminit se tetigisse manum;
utque refert, digitis saepe est nutuque locutus,
et tacitam mensae duxit in orbe notam
et quibus e sucis abeat de corpore livor,
455
impresso fieri qui solet ore, docet:
denique ab incauto nimium petit ille marito,
se quoque uti servet, peccet ut illa minus,
scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas ipse corr. Owen
cur cui vel qui: cur σ totiens clausas exercet ante fores,
460