Şiir 1
neve peregrinis tantum defendar ab armis,
et Romanus habet multa iocosa liber,
utque suo Martem cecinit gravis
Ennius ore—Ennius ingenio maximus, arte rudis—
explicat ut causas rapidi Lucretius ignis,
425
casurumque triplex vaticinatur opus,
sic sua lascivo cantata est saepe Catullo
femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
nec contentus ea, multos vulgavit amores,
in quibus ipse suum fassus adulterium est.
430
par fuit exigui similisque licentia Calvi,
detexit variis qui sua furta facta modis,
quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos
rebus adest nomen nominibusque pudor?
Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser,
435
et leve Cornifiei parque Catonis opus.
et quorum libris modo dissimulata Perillae, per illos: Perillae σ
nomine, nunc legitur dicta, Metelle, tuo.
is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas,
non potuit Veneris furta tacere suae.
440