Şiir 1
denique composui teneros non solus amores:
composito poenas solus amore dedi.
quid, nisi cum multo Venerem confundere vino
praecepit lyrici Teia Musa senis?
Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas?
365
tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit.
nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legenti
delicias versu fassus es ipse tuas.
fabula iucundi nulla est sine amore Menandri,
et solet hic pueris virginibusque legi.
370
Ilias ipsa quid est aliud nisi adultera, de qua
inter amatorem pugna virumque fuit?
quid prius est illi flamma Briseidos, utque
fecerit iratos rapta puella duces?
aut quid Odyssea est nisi femina propter amorem,
375
dum vir abest, multis una petita procis?
quis nisi Maeonides, Venerem Martemque ligatos
narrat, in obsceno corpora prensa toro?.
unde nisi indicio magni sciremus Homeri
hospitis igne duas incaluisse- deas?
380