Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
illa quidem fateor frontis non esse severae
 
scripta, nec a tanto principe digna legi:
 
non tamen idcirco legum contraria iussis
 
sunt ea Romanas erudiuntque nurus.
 
neve, quibus scribam, possis dubitare, libellos, 245
 
quattuor hos versus e tribus unus habet :
 
este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
 
quaeque tegis medios instita longa pedes!
 
nil nisi legitimum concessitque furta canemus,
 
inque meo nullum carmine crimen erit. 250
 
ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte,
 
quas stola contingi vittaque sumpta vetat?
 
at matrona potest alienis artibus uti, quodque quoque
 
trahat, quamvis non doceatur, habet.
 
nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni 255
 
ad delinquendum doctior esse potest.
 
quodcumque attigerit, siqua est studiosa sinistri,
 
ad vitium mores instruet inde suos.
 
sumpserit Annales—nihil est hirsutius illis—
 
facta sit unde parens Ilia, nempe leget, 260
← Önceki Şiir 1 · 13 / 29 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi