Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto—
 
nam spes est animi nostra timore minor—
 
quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira
 
et poenae tu sis altera causa, cave!
 
cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus, 105
 
contigerisque tuam, scrinia curva, domum,
 
aspicies illic positos ex ordine fratres,
 
quos studium cunctos evigilavit idem.
 
cetera turba palam titulos ostendet apertos,
 
et sua detecta nomina fronte geret; 110
 
tres procul obscura latitantes parte videbis,—
 
sic quoque,hi qui vel hi quoque: sic quoque Bentley quod nemo nescit, amare docent.
 
hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis,
 
Oedipodas facito Telegonosque voces.
 
deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis, 115
 
ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames.
 
sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
 
nuper ab exequiis carmina rapta meis.
 
his mando dicas, inter mutata referri
 
fortunae vultum corpora posse meae. 120
← Önceki Şiir 1 · 6 / 7 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi