Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
atque ita tu tacitus—quaerenti plura legendus legendum corr. Ehwald—
 
ne, quae non opus est, forte loquare, cave!
 
protinus admonitus repetet mea crimina lector,
 
et peragar populi publicus ore reus.
 
tu cave defendas, quamvis mordebere dictis; 25
 
causa patrocinio non bona maior peior σ erit.
 
invenies aliquem, qui me suspiret ademptum,
 
carmina nec siccis perlegat ista genis,
 
et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet,
 
sit mea lenito Caesare poena levis. 30
 
nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur,
 
placatos miseris qui volet esse deos,
 
quaeque volet, rata sint, ablataque principis ira
 
sedibus in patriis det mihi posse mori.
 
ut peragas mandata, liber, culpabere forsan 35
 
ingeniique minor laude ferere mei.
 
iudicis officium est ut res, ita tempora rerum
 
quaerere, quaesito tempore tutus eris.
 
carmina proveniunt animo deducta sereno;
 
nubila sunt subitis tempora nostra malis, 40
← Önceki Şiir 1 · 2 / 7 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi