Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 9

 
Ante meos oculos adducitur advena paelex,
 
Nec mihi, quae patior, dissimulare licet!
 
Non sinis averti; mediam captiva per urbem
 
Invitis oculis adspicienda venit.
 
Nec venit incultis captarum more capillis, 125
 
Fortunam vultu fassa decente suam;
 
Ingreditur late lato spectabilis auro,
 
Qualiter in Phrygia tu quoque cultus eras.
 
Dat vultum populo sublimis ut Hercule victo;
 
Oechaliam vivo stare parente putes. 130
 
Forsitan et pulsa Aetolide Deianira
 
Nomine deposito paelicis uxor erit,
 
Eurytidosque Ioles atque Aonii Alcidae
 
Turpia famosus corpora iunget Hymen.
 
Mens fugit admonitu, frigusque perambulat artus, 135
 
Et iacet in gremio languida facta manus.
 
Me quoque cum multis, sed me sine crimine amasti.
 
Ne pigeat, pugnae bis tibi causa fui.
 
Cornua flens legit ripis Achelous in udis
 
Truncaque limosa tempora mersit aqua; 140
← Önceki Şiir 9 · 7 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi