Şiir 8
Pyrrhus habet captam reduce et victore parente —
Hoc munus nobis diruta Troia dedit!
Cum tamen altus equis Titan radiantibus instant,
105
Perfruor infelix liberiore malo;
Nox ubi me thalamis ululantem et acerba gementem
Condidit in maesto procubuique toro,
Pro somno lacrimis oculi funguntur obortis,
Quaque licet, fugio sicut ab hoste virum.
110
Saepe malis stupeo rerumque oblita locique
Ignara tetigi Scyria membra manu,
Utque nefas sensi, male corpora tacta relinquo
Et mihi pollutas credor habere manus.
Saepe Neoptolemi pro nomine nomen Orestae
115
Exit, et errorem vocis ut omen amo.
Per genus infelix iuro generisque parentem,
Qui freta, qui terras et sua regna quatit;
Per patris ossa tui, patrui mihi, quae tibi debent,
Quod se sub tumulo fortiter ulta iacent —
120
Aut ego praemoriar primoque exstinguar in aevo,
Aut ego Tantalidae Tantalis uxor ero!