Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 8

 
Pelides utinam vitasset Apollinis arcus!
 
Damnaret nati facta proterva pater;
 
Nec quondam placuit nec nunc placuisset Achilli 85
 
Abducta viduum coniuge flere virum.
 
Quae mea caelestis iniuria fecit iniquos,
 
Quod mihi — vae miserae! — sidus obesse querar?
 
Parva mea sine matre fui, pater arma ferebat,
 
Et duo cum vivant, orba duobus eram. 90
 
Non tibi blanditias primis, mea mater, in annis
 
Incerto dictas ore puella tuli;
 
Non ego captavi brevibus tua colla lacertis
 
Nec gremio sedi sarcina grata tuo.
 
Non cultus tibi cura mei, nec pacta marito 95
 
Intravi thalamos matre parante novos.
 
Obvia prodieram reduci tibi — vera fatebor —
 
Nec facies nobis nota parentis erat!
 
Te tamen esse Helenen, quod eras pulcherrima, sensi;
 
Ipsa requirebas, quae tua nata foret! 100
 
Pars haec una mihi, coniunx bene cessit Orestes;
 
Is quoque, ni pro se pugnat, ademptus erit.
← Önceki Şiir 8 · 5 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi