Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 8

 
Si socer ignavus vidua stertisset in aula,
 
Nupta foret Paridi mater, ut ante fuit.
 
Nec tu mille rates sinuosaque vela pararis
 
Nec numeros Danai militis — ipse veni!
 
Sic quoque eram repetenda tamen, nec turpe marito 25
 
Aspera pro caro bella tulisse toro.
 
Quid, quod avus nobis idem Pelopeius Atreus,
 
Et, si non esses vir mihi, frater eras.
 
Vir, precor, uxori, frater succurre sorori!
 
Instant officio nomina bina tuo. 30
 
Me tibi Tyndareus, vita gravis auctor et annis,
 
Tradidit; arbitrium neptis habebat avus.
 
At pater Aeacidae promiserat inscius acti;
 
Plus patre, quo prior est ordine, pollet avus.
 
Cum tibi nubebam, nulli mea taeda nocebat; 35
 
Si iungar Pyrrho, tu mihi laesus eris.
 
Et pater ignoscet nostro Menelaus amori —
 
Succubuit telis praepetis ipse dei.
 
Quem sibi permisit, genero concedet amorem;
 
Proderit exemplo mater amata suo. 40
← Önceki Şiir 8 · 2 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi