Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 7

 
Sic superent, quoscumque tua de gente reportat
 
Mars ferus, et damni sit modus ille tui, 160
 
Ascaniusque suos feliciter inpleat annos,
 
Et senis Anchisae molliter ossa cubent! —
 
Parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam!
 
Quod crimen dicis praeter amasse meum?
 
Non ego sum Pthias magnisque oriunda Mycenis, 165
 
Nec steterunt in te virque paterque meus.
 
Si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar;
 
Dum tua sit, Dido quidlibet esse feret.
 
Nota mihi freta sunt Afrum plangentia litus;
 
Temporibus certis dantque negantque viam. 170
 
Cum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis;
 
Nunc levis eiectam continet alga ratem.
 
Tempus ut observem, manda mihi; certius ibis,
 
Nec te, si cupies, ipsa manere sinam.
 
Et socii requiem poscunt, laniataque classis 175
 
Postulat exiguas semirefecta moras;
 
Pro meritis et siqua tibi debebimus ultra,
 
Pro spe coniugii tempora parva peto —
← Önceki Şiir 7 · 9 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi