Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 7

 
Est mihi marmorea sacratus in aede Sychaeus
 
(Oppositae frondes velleraque alba tegunt). 100
 
Hinc ego me sensi noto quater ore citari;
 
Ipse sono tenui dixit 'Elissa, veni!'
 
Nulla mora est, venio, venio tibi debita coniunx;
 
Sum tamen admissi tarda pudore mei.
 
Da veniam culpae! decepit idoneus auctor; 105
 
Invidiam noxae detrahit ille meae.
 
Diva parens seniorque pater, pia sarcina nati,
 
Spem mihi mansuri rite dedere viri.
 
Si fuit errandum, causas habet error honestas;
 
Adde fidem, nulla parte pigendus erit. 110
 
Durat in extremum vitaeque novissima nostrae
 
Prosequitur fati, qui fuit ante, tenor.
 
Occidit internas coniunx mactatus ad aras,
 
Et sceleris tanti praemia frater habet;
 
Exul agor cineresque viri patriamque relinquo, 115
 
Et feror in dubias hoste sequente vias.
 
Adplicor his oris fratrique elapsa fretoque
 
Quod tibi donavi, perfide, litus emo.
← Önceki Şiir 7 · 6 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi