Şiir 6
Adde, quod adscribi factis procerumque tuisque
Sese avet, et titulo coniugis uxor obest.
100
Atque aliquis Peliae de partibus acta venenis
Inputat et populum, qui sibi credat, habet:
'Non haec Aesonides, sed Phasias Aeetine
Aurea Phrixeae terga revellit ovis.'
Non probat Alcimede mater tua — consule matrem —
105
Non pater, a gelido cui venit axe nurus.
Illa sibi a Tanai Scythiaeque paludibus udae
Quaerat et a ripa Phasidos usque virum!
Mobilis Aesonide vernaque incertior aura,
Cur tua polliciti pondere verba carent?
110
Vir meus hinc ieras: cur non meus inde redisti?
Sim reducis coniunx, sicut euntis eram!
Si te nobilitas generosaque nomina tangunt —
En, ego Minoo nata Thoante feror!
Bacchus avus; Bacchi coniunx redimita corona
115
Praeradiat stellis signa minora suis.
Dos tibi Lemnos erit, terra ingeniosa colenti;
Me quoque dotalis inter habere potes.