Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 5

 
Consului — neque enim modice terrebar — anusque
 
Longaevosque senes. constitit esse nefas. 40
 
Caesa abies, sectaeque trabes, et classe parata
 
Caerula ceratas accipit unda rates.
 
Flesti discedens — hoc saltim parce negare!
 
Miscuimus lacrimas maestus uterque suas;
 
Non sic adpositis vincitur vitibus ulmus, 45
 
Ut tua sunt collo bracchia nexa meo.
 
A! quotiens, cum te vento quererere teneri,
 
Riserunt comites — ille secundus erat! 50
 
Oscula dimissae quotiens repetita dedisti!
 
Quam vix sustinuit dicere lingua 'vale'!
 
Aura levis rigido pendentia lintea malo
 
Suscitat, et remis eruta canet aqua.
 
Prosequor infelix oculis abeuntia vela, 55
 
Qua licet, et lacrimis umet harena meis,
 
Utque celer venias, virides Nereidas oro —
 
Scilicet ut venias in mea damna celer!
 
Votis ergo meis alii rediture redisti?
 
Ei mihi, pro dira paelice blanda fui! 60
← Önceki Şiir 5 · 3 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi