Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 4

 
Quam nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem
 
Mittit Amazonio Cressa puella viro.
 
Perlege, quodcumque est — quid epistula lecta nocebit?
 
Te quoque in hac aliquid quod iuvet esse potest;
 
His arcana notis terra pelagoque feruntur. 5
 
Inspicit acceptas hostis ab hoste notas.
 
Ter tecum conata loqui ter inutilis haesit
 
Lingua, ter in primo restitit ore sonus.
 
Qua licet et sequitur, pudor est miscendus amori;
 
Dicere quae puduit, scribere iussit amor. 10
 
Quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum;
 
Regnat et in dominos ius habet ille deos.
 
Ille mihi primo dubitanti scribere dixit:
 
'Scribe! dabit victas ferreus ille manus.'
 
Adsit et, ut nostras avido fovet igne medullas, 15
 
Figat sic animos in mea vota tuos!
 
Non ego nequitia socialia foedera rumpam;
 
Fama — velim quaeras — crimine nostra vacat.
 
Venit amor gravius, quo serius — urimur intus;
 
Urimur, et caecum pectora vulnus habent. 20
← Önceki bölüm Şiir 4 · 1 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi