Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
Ibis et — o miseram! — cui me, violente, relinquis?
 
Quis mihi desertae mite levamen erit?
 
Devorer ante, precor, subito telluris hiatu
 
Aut rutilo missi fulminis igne cremer,
 
Quam sine me Pthiis canescant aequora remis, 65
 
Et videam puppes ire relicta tuas!
 
Si tibi iam reditusque placent patriique Penates,
 
Non ego sum classi sarcina magna tuae.
 
Victorem captiva sequar, non nupta maritum;
 
Est mihi, quae lanas molliat, apta manus. 70
 
Inter Achaeiadas longe pulcherrima matres
 
In thalamos coniunx ibit eatque tuos,
 
Digna nurus socero, Iovis Aeginaeque nepote,
 
Cuique senex Nereus prosocer esse velit.
 
Nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus, 75
 
Et minuent plenas stamina nostra colos.
 
Exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor —
 
Quae mihi nescio quo non erit aequa modo —
 
Neve meos coram scindi patiare capillos
 
Et leviter dicas: 'haec quoque nostra fuit.' 80
← Önceki Şiir 3 · 4 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi